MICHAEL Moestlinus

MICHAEL Moestlinus
MICHAEL Moestlinus
Mathematicus celebris, Tubingae Professor. Auctor Galilaeo, ut Copernicum sequeretur, fuit. Cum enim iunior in Italiâ agens, pro Copernicana sententia publice in Lyceo orationem habuisset, Galilaeus perpensis eius argumentis, etsi antea Aristoteli et Ptolomaeo penitus addictus, postea pedibus sive animô potius, in eius ivit sententiam. Scripsit contra novum Calendarium Romanum iam Tubingae Professor, A. C. 1584. Primo enim in oppido Bachnanus Pastor, exin in Academia Heidelbergensi: ac postea ibidem Mathematices Professor fuerat. Patria ei Goppinga. Gerh. Ioh. Voss. de Scient. Mathem. c. 36. §. 21. et c. 68. §. 13. Vide Paul. Freherum Theatro Virorum Eruditione clar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”